FOOTNOTES (continued 3)

Project Gutenberg EPUB3 edition Liguori, Alfonso Maria de', Saint

Source notes

Open passage
[1359] Tempore quo post ascensionem filii mei vixi, passio sua in corde meo fixa erat, ut sive comedebam, sive laborabam, quasi recens erat in memoria mea. Rev. l. 6, c. 65.
Open passage
[1360] Beatissima Virgo pro tota vita fecit professionem doloris. Vit. Christ. c. 28.
Open passage
[1361] Sicut rosa crescere solet inter spinas ita B. Virgo in hoc mundo crevit inter tribulationes; et sicut, crescente rosa, crescunt spinæ; sic hæc electissima rosa Maria, quanto crescebat ætate, tanto tribulationum spinis pungebatur. Serm. Ang. c. 16.
Open passage
[1362] Cui comparabo te? vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? Magna est enim velut mare contritio tua. Quis medebitur tui? Thren. ii. 1.
Open passage
[1363] Quemadmodum mare est in amaritudine excellens, ita tuæ contritioni nulla calamitas æquari potest.
Open passage
[1364] Utique, Domina, non crediderim te potuisse stimulos tanti cruciatus, quin vitam amitteres, sustinere; nisi ipse spiritus tui filii te confortaret. De Ec. Virg. c. 3.
Open passage
[1365] Tantus fuit dolor Virginis, quod si inter omnes creaturas, quæ dolorem pati possunt, divideretur, omnes subito interirent. To. 1, Serm. 67.
Open passage
[1367] Nimirum in tabernaculo illo duo videres altaria, aliud in pectore matris, aliud in corpore Christi; Christus carnem, Maria immolabat animam. Tr. de sep. verb. Do. in Cru.
Open passage
[1369] Illa videndo in omnibus passa est; quia amabat omnes, ferebat in oculis quod in carne omnes. Serm. 109, de Divers. c. 6.
Open passage
[1371] Passionis Christi speculum effectum erat cor Virginis, in illo agnoscebantur sputa, convicia, verbera, vulnera. De Agon. Chri. c. 11.
Open passage
[1372] Singula vulnera per ejus corpus dispersa, in uno corde sunt unita. De Planctu. Virg. in Stim. Am.
Open passage
[1373] O Domina mea ubi stabas? Nunquid tantum juxta crucem? Imo in cruce cum filio crucifixa eras. Loc. cit.
Open passage
[1374] Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Isa. lxiii. 3.
Open passage
[1375] Verum est, Domine, quod non est vir tecum, sed mulier una est tecum, quæ omnia vulnera quæ tu suscepisti in corpore, suscepit in corde.
Open passage
[1376] Parentes atrocius torquentur in liberis, quam in scipsis. Libell. de Machab.
Open passage
[1377] Maria torquebatur magis, quam si torqueretur ex se; quoniam supra se incomparabiliter diligebat id unde dolebat. Cit. Hom. 5.
Open passage
[1378] Ubi thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. Luc. xii. 34.
Open passage
[1379] Nunquam tam jucunde epulati sumus, quam cum hæc libenter Jesu Christi amore perferimus.
Open passage
[1380] Segnior fuit ignis qui foris ussit, quam qui intus accendit. In Nat. S. Laur.
Open passage
[1381] In illa longa morte, in illis tormentis illo calice ebrius tormenta non sentit. Tract. 27.
Open passage
[1382] Magna est velut mare contritio tua; quis medebitur tui?
Open passage
[1383] In aliis martyribus magnitudo amoris dolorem lenivit passionis; sed beata Virgo quanto plus amavit, tanto plus doluit, tantoque ipsius martyrium gravius fuit. Ap. Crois. Vit. Mar. s. 23.
Open passage
[1384] Ut scias quantus fuerit dolor B. Virginis, cogita quantus fuerit amor.
Open passage
[1385] Duæ dilectiones in unam convenerant et ex duobus amoribus factus est amor unus, cum Virgo mater filio divinitatis amorem impenderet, et in Deo amorem nato exhiberet. Hom. 5, de Laud. V.
Open passage
[1386] Quantum capere potuit puri hominis modus.
Open passage
[1387] Unde sicut non fuit amor sicut amor ejus, ita non fuit dolor sicut dolor ejus.
Open passage
[1388] O vos omnes qui transitas per viam attendite, et videte, si est dolor sicut dolor meus. Thren. i. 12.
Open passage
[1389] Nullus dolor amarior, quia nulla proles charior. De Compas. Virg. c. 2.
Open passage
[1390] Non fuit talis filius, non fuit talis mater; non fuit tanta charitas, non fuit dolor tantus. Ideo quanto dilexit tenerius, tanta vulnerata est profundius. Lib. 3, de Laud. Virg.
Open passage
[1391] Parum est Mariam in passione filii tam acerbos pertulisse dolores, ut omnium martyrum collective tormenta superaret. Ap. Sinisc. Mart. de Mar. Cons. 36.
Open passage
[1392] Quicquid crudelitatis inflictum est corporibus martyrum, leve fuit, aut potius nihil comparatione tuæ passionis. De Exc. Virg. c. 5.
Open passage
[1393] Virgo universos martyres tantum excedit, quantum sol reliqua astra.
Open passage
[1395] O Domina, cur ivisti immolari pro nobis? Non sufficiebat filii passio, nisi crucifigeretur et mater? Ap. Pac. Exc. 10, in Sal. Ang.
Open passage
[1396] Sicut totus mundus obligatur Deo propter passionem, sic obligatur Dominæ propter compassionem. Sup. Miss. cap. 20.
Open passage
[1397] Sic pia et misericors est, et fuit, quod maluit omnes tribulationes sufferre, quam quod animæ non redimerentur. Rev. l. 3, c. 30.
Open passage
[1398] Lætabatur dolens quod offerebatur sacrificium in redemptionem omnium quo placabatur iratus. De Gest. D. l. 2. c. 27.

Source attribution

The glories of Mary, Project Gutenberg eBook #72411

FOOTNOTES (continued 2) FOOTNOTES (continued 4)