FOOTNOTES (continued 3)
Project Gutenberg EPUB3 edition
Liguori, Alfonso Maria de', Saint
Source notes
[1599] To. 2, Serm. 51, a. 3, c. 3.
[1600] Nihil unquam elegit nisi quod divina sapientia demonstrabat; tantumque dilexit Deum, quantum a se diligendum existimabat. Loc. cit.
[1601] Credimus etiam sine præjudicio melioris sententiæ, B. Virginem in conceptione filii Dei charitatem talem accepisse qualis et quanta percipi poterat a pura creatura in statu viæ. L. de Laud. Virg. c. 96.
[1602] Hæc Virgo sua pulchritudine Deum a cœlis allexit, qui amore illius captus est, et humanitatis nostræ nexibus irretitus. Conc. 5, in Nat. Dom.
[1603] O virtus Virginis matris! Una puella vulneravit et rapuit divinum cor! To. 2, Serm. 61, a. 1, c. 4.
[1604] Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuncietis ei, quia amore langueo. Cant. v. 8.
[1605] L. 4, n. 306.
[1606] Quia tota ardens fuit, omnes se amantes eamque tangentes incendit, et sibi assimilat.
[1607] Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. 1 Joan. iv. 21.
[1608] Ferculum fecit sibi rex Salomon ... media charitate constravit propter filias Jerusalem. Cant. iii. 9.
[1609] B. Virginis sinus fuit ferculum ferens verbum; ideoque media charitate constratum propter filias Jerusalem quia Christus qui est ipsa charitas, maximam charitatem B. Virgini aspiravit, ut ipsa ad illam recurrentibus opem ferret.
[1610] Joan. ii. 3.
[1611] Luc. i. 39.
[1612] Sic Maria dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret.
[1613] O benedicta inter mulieres, quæ angelos vincit puritate et sanctos superas pietate.
[1614] Quia magis nunc videt hominum miserias. Spec. c. 8.
[1615] Magna fuit erga miseros misericordia Mariæ adhuc exulantis in mundo, sed multo major est regnantis in cœlo. Loc. cit.
[1616] Ex dulcedine Mariæ nullus est, qui non per eam, si petitur, sentiat pietatem. Rev. l. c. 3, 30.
[1617] Nisi preces matris meæ intervenirent, non esset spes misericordiæ. L. 6, c. 29.
[1618] Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Prov. viii. 34.
[1619] Nulla res est quæ Virginis benevolentiam conciliat, ac misericordia.
[1620] Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est. Luc. viii. 36.
[1621] Estote misericordes sicut et mater vestra misericors est.
[1622] Date et dabitur vobis; eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Luc. vi. 38.
[1623] Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. 1 Tim. iv. 8.
[1624] Fœneratur Domino qui miseretur pauperi.
[1625] Si Deo fœneratur is ergo nobis debitor est.
[1626] Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei. Eccli. xxiv. 24.
[1627] Quod Heva ligavit per incredulitatem, Maria solvit per fidem.
[1628] Crediderat Heva serpenti, Maria Gabrieli; quod illa credendo deliquit, hæc credendo delevit.
[1629] Fides Mariæ cœlum aperuit, cum angelo nuncianti consensit.
[1630] Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem. 1 Cor. vii. 14.
[1631] Hæc est mulier fidelis, per cujus fidem salvatus est Adam vir infidelis et tota posteritas.
[1632] Beata quæ credidisti quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. Luc. i. 45.
[1633] Beatior Maria percipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi.
[1634] Stabat mater fide elevata, quam de Christi divinitate fixa retinuit.
[1635] Non extinguetur in nocte lucerna ejus. xxxi. 18.
[1636] Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. lxiii. 3.
[1637] Dicit vir propter Virginem, in qua nunquam fides defecit.
[1638] Gaude, Maria Virgo, cunctas hæreses sola interemisti inuniverso mundo. Ant. 1, Noct. 3.