FOOTNOTES

Project Gutenberg EPUB3 edition Liguori, Alfonso Maria de', Saint

Source notes

Open passage
[1] Mater quidem spiritu non capitis nostri, quod est ipse salvator, ex quo magis illa spiritualiter nata est; quia omnes, qui in eum crediderint, in quibus et ipsa est, recte filii sponsi appellantur; sed plane mater membrorum ejus (quæ nos sumus) quia cooperata est charitate, ut fideles in Ecclesia nascerentur, qui illius capitis membra sunt. Lib. de Sancta Virginitate, cap. 6.
Open passage
[2] M. Nicole, Instr. theol. and mor. on the Lord’s Prayer, the Angelical Salutation, &c., Instr. 5, c. 2.
Open passage
[3] Part 1, c. 6, § 2, c. 7, 8, § 2, c. 9.
Open passage
[4] In Christo fuit plenitudo gratiæ, sicut in capite influente; in Maria vero, sicut in collo transfundente. Theolog. mentis et cordis. Tom. 2, Lib. 10. Dissert. 6, c. 1. Speculat. 2. in Reflexiones.
Open passage
[5] Dicitur autem Beata Virgo plena gratiæ, quantum ad tria.... Tertio quo ad refusionem in omnes homines. Magnum enim est in quolibet sancto, quando habet tantum de gratia quod sufficit ad salutem multorum; sed quando haberet tantum, quod sufficeret ad salutem omnium hominum de mundo, hoc esset maximum; et hoc est in Christo et in Beata Virgine. Nam in omni periculo potes salutem obtinere ab ipsa Virgine gloriosa. Unde cantic. 4. Mille clypei, id est remedia contra pericula, pendent ex ea. Item in omni opere virtutis potes eam habere in adjutorium; et ideo dicit ipsa. Eccli. xxiv. 25.
Open passage
[6] Laus Mariæ fons est indeficiens, qui quanto amplius tenditur, tanto amplius impletur; quanto amplius impletur, tanto amplius dilatatur.
Open passage
[7] Etiamsi omnium nostrum membra verterentur in linguas eam laudare sufficiret nullus. Ap. B. Dion. Carth.
Open passage
[8] Honorare Mariam est thesaurizare vitam eternam. De Laud. v. c. 2.
Open passage
[9] Honorificantes se in hoc sæculo honorificabit in futuro.
Open passage
[10] Qui elucidant me, vitam eternam habebunt. Eccli. xxiv. 31.
Open passage
[11] Exulta, exulta, anima mea, et lætare in illa; quia multa bona sunt laudatoribus præparata. Si enim omnes scripturæ loquuntur de ea, Deiparam perpetuo corde et lingua celebremus, ut ab ipsa ad gaudia eterna perducamur.
Open passage
[14] Fili, miserere animæ amatoris tui et laudatoris mei. Serm. 20, ad Nov.
Open passage
[15] Quomodo fieri potest ut ex memoria laudum ejus salus non proveniat peccatorum, cujus uterus facta est via ad peccatores salvandos? S. Ans. Lib. 3, de Exc. V. cap. 1.
Open passage
[16] Laudamus humilitatem, miramur virginitatem; sed miseris sapit dulcius misericordia; misericordiam amplectimur carius, recordamur sæpius, crebrius invocamus. Serm. 4, de Ass.
Open passage
[17] Jesus et Maria, amores mei dulcissimi, pro vobis patiar, pro vobis moriar; sim totus vester, sim nihil meus. Ap. Auriem. Aff. sc.
Open passage
[18] Si ipse Rex est qui natus est de Virgine, mater, quæ eum genuit, Regina et Domina proprie ac vere censetur. Serm. de Deip.
Open passage
[19] Hæc autem Virgo in illo consensu meruit primatum orbis, dominium mundi, sceptrum regni super omnes creaturas. Tom. 2d, cap. 51.
Open passage
[20] Neque a dominatione filii Mater potest esse sejuncta, una est Mariæ et Christi caro.
Open passage
Filii gloriam cum Matre, non tam communem judico, quam eamdem. S. Arnol. de Laud. Virg.
Open passage
[21] Regina constituta, totom jure possidet filii regnum. Rupert, abb.
Open passage
[22] Tot creaturæ serviunt gloriosæ Virgini, quot serviunt Trinitati; omnes namque creaturæ sive angeli, sive homines, et omnia quæ sunt in cœlo et in terra, quia omnia sunt divino imperio subjecta, gloriosæ Virgini sunt subjectæ. Tom. 2, cap. 61.
Open passage
[23] Perge Maria, perge secura in bonis filii tui; fiducialiter age tamquam regina, mater regis et sponsa; tibi debetur regnum et potestas.
Open passage
[24] Hoc reges habent magnificum, prodesse miseris.
Open passage
[25] Duo hæc audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Psal. lxi. 12.
Open passage
[26] Regnum Dei consistit in potestate et misericordia; potestate Deo remanente, cessit quodammodo misericordiæ pars matri regnanti. Psal. iii. Tr. 4th, S. Magn.
Open passage
[27] Quando filium Dei in utero concepit, et post modum peperit, dimidiam partem regni Dei impetravit, ut ipsa sit regina misericordiæ, ut Christus est rex justitiæ.
Open passage
[28] Deus judicium tuum regi da; et justitiam tuam filio regis. Psal. lxxi. 2.
Open passage
[29] Quia misericordiam tuam dedisti Matri Regis.
Open passage
[30] Deus judicium tuum regi da, et misericordiam tuam matri ejus.
Open passage
[31] Pater omne judicium dedit filio, et omne officium misericordiæ dedit matri.
Open passage
[32] Unxit te Deus oleo lætitiæ. Psal. xliv. 8.
Open passage
[33] Maria, plena unctione misericordiæ et oleo pietatis; propterea unxit te Deus oleo lætitiæ. In spec., cap. 7.
Open passage
[34] Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es præ cunctis Judæis. Esth. iv. 15.
Open passage
[35] Quæ est petitio tua? Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, dona mihi populum meum, pro quo obsecro.
Open passage
[36] Lex clementiæ in lingua ejus. Prov. xxxi. 26.
Open passage
[37] Quod divinæ pietatis abyssum cui vult, quando vult et quomodo vult, creditur aperire; ut nemo tam enormis peccator pereat, cui sancta sanctorum pratrocinii suffragia præstat. In Salve Regina.
Open passage
[38] Maria quanto altior et sanctior, tanto clementior et dulcior circa conversos peccatores. Lib. 1, ep. 47.
Open passage
[39] Quid ad Mariam accedere trepidat humana fragilitas? Nihil austerum in ea, nihil terribile; tota suavis est, omnibus offerens lac et lanam. Super Sign. Magn.

Source attribution

The glories of Mary, Project Gutenberg eBook #72411

ACCLAMATIONS IN PRAISE OF MARY. FOOTNOTES (continued 1)

Attachment preview

Attachment preview