FOOTNOTES

Project Gutenberg EPUB3 edition Liguori, Alfonso Maria de', Saint

Source notes

Open passage
[360] Cedrus odore suo fugat serpentes, et beata Virgo dæmones.
Open passage
[361] Cum elevaretur arca, dicebat Moyses; Surge Domine, et dissipentur inimici tui. Num. x. 33.
Open passage
[362] Erat enim ibi arca Dei. 1, Reg. xiv. 18.
Open passage
[363] Arca continens manna, idest Christum, est B. Virgo, quæ victoriam contra homines et dæmones largitur. Cornel. à Lap.
Open passage
[364] Quando elevata fuit Virgo gloriosa a celestia regna, dæmonis potentia imminuta est et dissipata. Tom. 3, de B. V. Serm. 11.
Open passage
[365] O quam tremenda est Maria dæmonibus. Spec. Virg. c. 3.
Open passage
[366] Perfodit in tenebris domos.... Si subito apparuerit aurora; arbitrantur umbram mortis. Job xxiv. 16, 17.
Open passage
[367] Perfodiunt in tenebris ignorantiæ domos mentium nostrarum. Si subito supervenerit aurora, idest Mariæ gratia, et misericordia, sic fugiunt, sicut omnes fugiunt mortem. In Spec. Virg.
Open passage
[368] Super omnes etiam malignos spiritus ipsam sic potentem effecit, quod quotiescumque ipsi hominem Virginis auxilium implorantem impugnaverint, ad ipsius Virginis nutum illico pavidi procul diffugiunt; volentes potius suas pœnas multiplicari, quam ejusdem Virginis potentiam super se taliter dominari. Serm. Ang. c. 20.
Open passage
[369] Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Cant. ii. 2.
Open passage
[370] Sicut lilium valet inter serpentes et venena, sic beatæ Virginis invocatio singulare est remedium in omni tentatione, præsertim libidinis, ut experientia constat.
Open passage
[371] Insuperabilem spem tuam habens, O Deipara, servabor, Persequar inimicos meos, solam habens ut thoracem protectionem tuam, et omnipotens auxilium tuum. In Annunc. Dei Gen.
Open passage
[372] Tu arma omni vi belli potentiora, trophæumque invictum præstitisti.
Open passage
[373] Per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis. Exod. xiii. 21.
Open passage
[374] Ecce duo officia, ad quæ data est nobis Maria, scilicet, ut nos protegat a calore solis justitiæ, tamquam nubes, et tamquam ignis; ut omnes nos protegat contra diabolum. Lib. 7, de Laud. Virg.
Open passage
[375] Fluunt sicut cera a facie ignis, ubi inveniunt crebram hujus nominis recordationem, devotam invocationem, solicitam imitationem. In Spec.
Open passage
[376] In nomine Mariæ omne genuflectitur, et dæmones non solum pertimescunt, sed, audita hac voce, contremiscunt. Serm. sup. Miss.
Open passage
[377] Expavescunt cœli reginam spiritus maligni et diffugiunt, audito nomine ejus, velut ab igne, tamquam tonitru de cœlo factum sit, prosternuntur ad sanctæ Mariæ vocabulum. L. 4, ad Nov.
Open passage
[378] Sæpe vidimus et audivimus plurimos homines in suis periculis nominis recordari Mariæ, et illico omnis periculi malum evasisse. S. Ans. de Exc. Virg. c. 6.
Open passage
[379] Gloriosum et admirabile est nomen tuum O Maria; qui illud retinent non expavescunt in puncto mortis; nam dæmones audientes hoc nomen Mariæ statim relinquunt animam. In Psalt. B. V.
Open passage
[380] Non sic timent hostes visibiles castrorum multitudinem copiosam, sicut æreæ potestates Mariæ vocabulum, et patrocinium. Loc. cit.
Open passage
[381] Tu servos tuos contra hostis invasiones, sola tui nominis invocatione tutos servas. Serm. de Zona. Virg.
Open passage
[382] Satan fugit, infernus contremiscit, cum dico Ave Maria.
Open passage
[383] Omnes dæmones audientes hoc nomen, Maria, statim relinquunt animam quasi territi. L. 1, Rev. c. 9.
Open passage
[384] Et revertuntur ad eam, nisi aliqua emendatio subsequatur. Lib. 1, Rev. c. 9.
Open passage
[385] Father Auriemma, Affetti Scambiev. Tom. i. c. 7.
Open passage
[388] Orate pro invicem ut salvemini. C. v. 16.
Open passage
[389] Gloria filiorum Patres eorum. Prov. xvii. 6.
Open passage
[390] Non est dubium, quicquid in laudibus matris proferimus, ad filium pertinere. Hom. 4, Sup. Miss.
Open passage
[391] Refunditur in filium quod impenditur matri, transfunditur honor in regem, qui defertur in famulatum reginæ.
Open passage
[392] Maria fidelissima mediatrix nostræ salutis.
Open passage
[393] Quomodo non est plena gratia, quæ effecta est paradisi scala, cœli janua, Dei atque hominum verissima mediatrix? Serm. de Annunc.
Open passage
[394] Ut dignitas intercessoris suppleat inopiam nostram. Unde Virginem interpellare, non est de divina misericordia diffidere, sed de propria indignitate formidare. De Exc. V. c. 6.
Open passage
[395] Qui vult ut omnia bona ab ipso expectemus, potentissima Virginis matris intercessione impetranda, cum eam, ut par est, invocamus. Epist. 76, in calce tom. 4, Moral.
Open passage
[396] Sic est voluntas ejus, qui totum nos habere voluit per Mariam.
Open passage
[397] Quasi diceret, Nullus sanguinis mei particeps erit, nisi intercessione matris meæ. Vulnera gratiarum fontes sunt, sed ad nullos derivabuntur rivi, nisi per Mariæ canalem. Joannes discipule, tantum a me amaberis, quantum eam amaveris. Theol. mentis, et cord. tom. 2, l. 10, D. 4, c. 1.
Open passage
[399] In me omnis spes vitæ et virtutis.

Source attribution

The glories of Mary, Project Gutenberg eBook #72411

ACCLAMATIONS IN PRAISE OF MARY. FOOTNOTES (continued 1)