FOOTNOTES
Project Gutenberg EPUB3 edition
Liguori, Alfonso Maria de', Saint
Source notes
[40] Ita benigna est, ut neminem tristem redire sinat. Lib. 4, c. 12.
[41] Tu es regina misericordiæ, et ego miserrimus peccator, subditorum maximus. Rege nos ergo, o regina misericordiæ. In Salv. Reg.
[42] Habes vires insuperabiles, ne clementiam tuam superet multitudo peccatorum. Nihil tuæ resistet potentiæ; tuam enim gloriam Creator existimat esse propriam, et filius in ea exultans, quasi exsolvens debitum, implet petitiones tuas. Or. de exitu, B. V.
[43] Ego regina cœli; ego mater misericordiæ; ego justorum gaudium et aditus peccatorum ad Deum. Nullus est adeo maledictus, qui quamdiu vivit careat misericordia mea; quia propter me levius tentatur a dæmonibus, quam alias tentaretur. Nullus est ita abjectus a Deo, nisi fuerit omnino maledictus, qui si me invocaverit, non revertatur ad Deum, et habiturus sit misericordiam. Ego vocor ab omnibus mater misericordiæ, et vere misericordia illius misericordem me fecit. Ideo miser erit qui ad misericordem, cum possit, non accedit. Rev. Lib. 1, cap. 6.
[44] Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni; coronaberis ... de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Cant. 4, 8.
[45] De talium leonum cubiculis tu coronaberis. Eorum salus corona tua erit. Rup. Vid. l. 3, in Cant.
[46] Domina, me tuæ dominationi volo committere, ut me plenarie regas et gubernes. Non mihi me relinquas.
[47] Tuus sum ego, salvum me fac.
[48] Veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant. Joan x. 10.
[49] Pater futuri sæculi, princeps pacis. Isa. ix. 6.
[50] Virgo per hunc consensum in incarnatione filii omnium salutem vigorosissime expetiit et procuravit; et omnium salvationi per hunc consensum se dedicavit, ita ut ex tunc omnes in suis visceribus bajulat, tanquam verissima mater filios suos. Tr. de B. V. serm. 6.
[51] Peperit filium suum primogenitum. Luc. cap. ii. 7.
[52] Si primogenitus, ergo alii filii secuti sunt secundogeniti? Carnales nullos habet B. Virgo, præter Christum; ergo spirituales habeat necesse est.
[53] Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis. Cant. vii. 2.
[54] Unum granum frumenti fuit in utero Virginis, Christus Dominus; et tamen acervus tritici dicitur, quia granum hoc virtute omnes electos continet, ut ipse sit primogenitus in multis fratribus. De Instit. Virg.
[55] In illo uno fructu, in uno salvatore omnium Jesu plurimos Maria peperit ad salutem. Pariendo vitam, multos peperit ad vitam. In Cant. iv. 13.
[56] Illa spiritu mater est membrorum salvatoris, quia cooperata est charitate, ut fideles in ecclesia nascerentur. De Virg. cap. 6.
[57] Posuit me custodem in vineis; vineam meam non custodivi. Cant. i. 5.
[58] Ut multas animas salvas faceret, animam suam morti exposuit.
[59] Et tuam ipsius animam doloris gladius pertransibit. Luc. ii. 35.
[60] Nullo modo dubitandum est, quia Mariæ animus voluit etiam tradere filium suum pro salute generis humani, ut mater per omnia conformis fieret Patri et Filio.
[61] Isa. lxiii. 3.
[62] Joan. xix. 26.
[63] Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Joan. xix. 27.
[64] In Joanne intelligimus omnes, quorum B. Virgo per dilectionem facta est mater. Tom. 1, Serm. 55.
[65] Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Joan. xix. 27.
[66] Joannes est nomen particulare, discipulus commune, ut denotetur quod Maria omnibus detur in matrem.
[67] Ego sum mater pulchræ dilectionis. Eccli. xxiv. 24.
[68] Quia tota est amor erga nos, quos in filios recepit. Paciucch. de B. V.
[69] Nonne plus sine comparatione nos diligis, ac bona nostra procuras, quam mater carnalis?
[70] Salvum fac filium ancillæ tuæ. Psal. lxxxv. 16.
[71] Cujus ancillæ?
[72] Quæ dit; Ecce ancilla Domini. In Psal. lxxxv.
[73] Quam bene nobis erit sub præsidio tantæ matris? Quis detrahere audebit de sinu ejus? Quæ nos tentatio, aut turbatio superare poterit confidentes in patrocinio matris Dei et nostræ? Bell. de sept verb.
[74] Fidelium piissima mater, furente tentationum tempestate, materno affectu eos, velut intra viscera propria receptos protegit, donec in beatum portum reponat. V. cap. 14, exc. 81.
[75] Ita ego facio, et faciam omnibus peccatoribus misericordiam meam petentibus. Lib. 4, c. 38.
[76] Sub tuum præsidium confugimus, sancta Dei genitrix.
[77] Dic, anima mea, cum magna fiducia: Exultabo et lætabor, quia quicquid judicabitur de me pendet ex sententia fratris et matris meæ.
[78] Oh beata fiducia, oh tutum refugium! Mater Dei est mater mea. Qua certitudine igitur debemus sperare, quoniam salus de boni fratris et piæ matris pendet arbitrio! In Depr. ad. V.
[79] Si quis est parvulus, veniat ad me. Prov. ix. 4.