FOOTNOTES (continued 2)
Project Gutenberg EPUB3 edition
Liguori, Alfonso Maria de', Saint
Source notes
[1132] Averte oculos tuos, quia ipsi me avolare fecerunt. Cant. vi. 4.
[1133] Unde avolare, nisi a sinu Patris in uterum matris?
[1134] Ita illius oculi humillimi Deum tenuerunt, ut suavissima quadam violentia ipsummet Dei Patris Verbum in uterum suum Virgo attraxerit. In c. 14, Gen. sect. 1.
[1135] Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es! oculi tui columbarum. Cant. iv. 1.
[1136] Ubinam terrarum tam speciosa virgo inveniri posset, quæ Regem cœlorum oculis caperet, et vinculis charitatis pia violentia captivum traheret. De Grat. Nov. Test. tr. 6.
[1137] Tract. de L. V.
[1138] Or. de Laud. Deip.
[1139] Or. de Dorm. Deip.
[1140] Nihil tibi, Domina, est æqualis; omne enim quod est, aut supra te est, aut infra; quod supra, solus Deus; quod infra, est omne quod Deus non est. Ap. Pelb. Stellar. 1, p. 3, a. 2.
[1141] Tanta est perfectio Virginia ut soli Deo cognoscenda reservetur. To. 2, Serm. 51, a. c. 3, 2.
[1142] Satis fuit de ea dicere; de qua natus est Jesus.
[1143] Quid ultra requiris? Sufficit tibi quod mater Dei est. Ubi ergo totum erat, pars scribenda non fuit. Conc. 2, de Nat. Virg.
[1144] Hoc solum de S. Virgine predicari, quod Dei mater sit, excedit omnem altitudinem, quæ post Deum dici vel cogitari potest. De. Exc. Virg. c. 4.
[1145] Si cœli Reginam, si angelorum Dominam, vel quodlibet aliud protuleris, non assurges ad hunc honorem, quo prædicatur Dei genitrix. L. de Pan. c. 31.
[1146] Quanto aliquid magis appropinquat principio in quolibet genere tanto magis participat effectum illius principii. Beata autem virgo Maria propinquissima Christo fuit secundum humanitatem; quia ex ea accepit humanam naturam; et ideo præ cæteris majorem debuit a Christo gratiæ plenitudinem obtinere. 3 p. q. 27, a. 5.
[1147] Dignitas matris est alterioris ordinis, pertinet enim quodammodo ad ordinem unionis hypostaticæ; illum enim intrinsece respicit, et cum illa necessariam conjunctionem habet. To. 2, in. 3, p. d. 2, s. 2.
[1148] Post hypostaticam conjunctionem non est alia tam vicina, ut unio matris Dei cum filio suo. L. 2, de Laud. V.
[1149] Est suprema quædam conjunctio cum persona infinita. 1, p. q. 25, a. 6.
[1150] Immediate post esse Deum, est esse matrem Dei. Super Miss. c. 180.
[1151] Magis Deo conjungi, nisi fieret Deus, non potuit.
[1152] Quod fœmina conciperet et pareret Deum oportuit eam elevari ad quamdam æqualitatem divinam, per quamdam infinitatem gratiarum. To. 1, Serm. 61, c. 16.
[1153] Quarto modo inest Deus creaturæ, scilicet Mariæ Virgini, per identitatem, quia idem est quam illa. Serm. 1, de Nat. Virg.
[1154] Hic taceat et contremiscat omnis creatura, et vix audeat aspicere tantæ dignitatis immensitatem. Habitat Deus in Virgine, cum qua unius naturæ habet identitatem. Loc. cit.
[1155] Dignitas matris Dei suo genere est infinita. To. 2, in 3, p. d. 18, l. 4.
[1156] Cum enim gratia habitualis sit donum creatum, confiteri oportet quod habeat essentiam finitam. Est cujuslibet creaturæ determinata capacitatis mensura, quæ tamen divinæ potestati non præjudicat, quin possit aliam creaturam majoris capacitatis facere. Opusc. 2, Comp. Theol. c. 215.
[1157] Virtus divina, licet possit facere aliquid majus et melius quam sit habitualis gratia Christi, non tamen posset facere quod ordinaretur ad aliquid majus quam sit unio personalis ad filium unigenitum a patre. 3 p. q. 7, a. 12, ad 2.
[1158] B. Virgo ex hoc quod est mater Dei, habet quamdam dignitatem infinitam, ex bono infinito quod est Deus. Et ex hac parte non potest fieri melius. 1, p. q. 25, a. 6, ad 4.
[1159] Utique habet quandam infinitatem esse matrem infiniti. Conc. 3, de Nat. Mar.
[1160] Status maternitatis Dei erat summus status, qui puræ creaturæ dari posset. To. 3, Serm. 6, a. 3, c. 1.
[1161] Dominus B. Virgini summum donavit, cujus capax fuit pura creatura, scilicet Dei maternitatem. L. 1, de Laud. Virg. c. 178.
[1162] Esse matrem Dei est gratia maxima puræ creaturæ conferibilis. Ipsa est quam majorem facere non potest Deus, majus cœlum, majorem quam matrem Dei facero non potest. Spec. B. V. Lect. 10.
[1163] Luc. i. 49.
[1164] Non explicat quænam hæc magna fuerint, quia inexplicabilia. Conc. 3, de Nat. Virg.
[1165] Propter hanc totus mundus factus est. Serm. 7, in Salv. Reg.
[1166] Dispositione tua, Virgo sanctissima, perseverat mundus, quem et tu cum Deo ab initio fundasti. Ap. P. Pep. Lect. 371.
[1167] Prov. viii. 30.
[1168] Propter singularissimam dilectionem ad hanc Virginem præservavit. To. 1, Serm. 61, c. 8.
[1169] In Off. Ass. B. V.
[1170] Beatissima Virgo gratia fuit plena, quia omnes gratias generales et speciales omnium creaturarum in summo habuit. Bibl. Ma. in Luc. 13.
[1171] Omnes angelos et omnia quæ creata sunt excessit pulchritudo tua. L. 1, Rev. c. 51.