FOOTNOTES
Project Gutenberg EPUB3 edition
Liguori, Alfonso Maria de', Saint
Source notes
[400] In me omnis gratia vitæ et veritatis.
[401] Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.
[402] Qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam æternam habebunt.
[403] Ejus magnalia firmiter credere. Laud. Virg.
[404] Felix namque es, sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima.
[405] Plenus aquæductus, ut accipiant cæteri de plenitudine. Serm. de Aquæd.
[406] Propterea tempore humano generi fluenta gratiæ defuerunt, quod necdum intercederet is de quo loquimur, tam desiderabilis aquæductus. Serm. de Aquæd.
[407] Descendit per aquæductum vena illa cœlestis stillicidia gratiæ arentibus cordibus nostris infundens. Loc. cit.
[408] Intueamini quanto devotionis affectu a nobis eam voluit honorari, qui totius boni plenitudinem posuit in Maria; ut proinde si quid spei nobis est, si quid gratiæ, si quid salutis, ab ea noverimus redundare. Serm. de Nat. Virg.
[409] Per eam de cœlis exivit quidquid gratiæ venit in mundum. P. 4, tit. 15, c. 20.
[410] Quia sicut luna inter corpora cœlestia et terrena est media, et quod ab illis accipit ad inferiora refundit; sic et Virgo regina inter nos et Deum est media, et gratiam ipsa nobis refundit. Serm. 74, de Nat. Dom.
[411] Datum est Mariæ, ut per illam acciperes quicquid haberes. Serm. 3, in Virg. Nat.
[412] Nullus potest cœlum intrare, nisi per Mariam transeat tamquam per portam.
[413] In Christo fuit plenitudo gratiæ sicut in capite influente, in Maria sicut in collo transfundente. Serm. de Ass. B. V.
[414] Per Virginem a capite Christi vitales gratiæ in ejus corpus mysticum transfunduntur. Serm. 61, de Nat. Virg. c. 8.
[415] Cum tota natura divina intra Virginia uterum extiterit; non timeo dicere quod in omnes gratiarum effluxus quamdam jurisdictionem habuerit hæc Virgo, de cujus utero quasi de quodam divinitatis oceano flumina emanabant omnium gratiarum. In Spec. cap. 3.
[416] A tempore quo virgo mater concepit in utero verbum Dei, quamdam, ut sic dicam, jurisdictionem obtinuit, in omni spiritus sancti, processione temporali; ita ut nulla creatura aliquam a Deo obtinuit gratiam, nisi secundum ipsius piæ matris dispensationem. Serm. 61, tract. 1, art. 8.
[417] Crasset. Div della Verg.
[418] Fœmina circumdabit virum. Jerem. xxxi. 22.
[419] Ideo omnia dona, virtutes, et gratiæ, quibus vult, quande vult, et quomodo vult, per ipsius manus dispensantur. Serm. 61, ut sup.
[420] Deus quicquid boni dat creaturis suis, per manus matris Virginis vult transire.
[421] Accede ad Virginem, quia per ipsam mundus habiturus est omne bonum. De contempl. V. in Prol.
[422] Sentit Ecclesia intercessionem B. Virginia esse sibi utilem, et necessariam. Tom. 2, in 3, par. disp. 23, sect. 3.
[423] Nihil Deus habere nos voluit, quod per manus Mariæ non transiret. Serm. 3, in Vigil. Nat.
[424] Omnia bona quæ illis summa majestas decrevit facere, tuis manibus decrevit commendare; commissi quippe sunt thesauri, et ornamenta gratiarum. In Cor. Virg. c. 15.