FOOTNOTES (continued 1)
Project Gutenberg EPUB3 edition
Liguori, Alfonso Maria de', Saint
Source notes
[825] Dedit tibi, Maria, tota Trinitas nomen post nomen filii tui supra omne nomen; ut in nomine tuo omne genuflectatur, cœlestium, terrestrium, et infernorum. De Laud. v. l. 1, c. 2.
[826] Hoc nomen Mariæ plenum est omni dulcedine ac suavitate divina.
[827] Nomen Jesu.... Nomen Mariæ jubilus in corde, mel in ore, in aure melos.
[828] Quæ est ista, quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi? C. iii. 6.
[829] Quæ est ista, quæ progreditur, quasi aurora consurgens? C. vi. 9.
[830] Quæ est ista, quæ ascendit de deserto deliciis affluens? viii. 5.
[831] Forsitan, quia dulce nomen sibi desiderant responderi. De Laud. Virg. c. 2.
[832] Neque enim post filii nomen aliud nomen cœlum et terra nominat, unde tantum gratiæ, spei, et suavitatis piæ mentes concipiant. De Grat. Nov. Test. tr. 6.
[833] Nomen namque Mariæ mirum quid, suave, atque divinum in se continet, et cum convenit amicis cordibus, amicæ suavitatis odorem spiret. Et mirum illud est de nomine Mariæ, ut millies auditum semper audiatur quasi novum. De. grat. Nov. Test. tr. 6.
[834] O magna, O pia, O multum laudabilis Maria, tu nec nominari potes quin accendas; nec cogitari, quin recrees affectus diligentium te. Ap. S. Bon. Spec. c. 8.
[835] Mariæ nomen longe melius quam divitiæ, quia melius angustiam relevat. De Laud. Virg. c. 2.
[836] Tuum, Dei genitrix, nomen divinis benedictionibus et gratiis ex omni parte refertum. Orat. in Hyp.
[837] Nomen tuum devote nominari non potest sine nominantis utilitate. Spec. B. Virg. c. 8.
[838] Tanta est virtus tui sacratissimi nominis, semper benigna Virgo Maria, quod mirabiliter emollit duritia cordis humani. Peccator per te respirat in spe veniæ et gratiæ. Idiot. ap. Alph. Mar. p. 827.
[839] Unguentum nomen tuum. Descendat istud unguentum in animæ preæcordia, S. Maria, quo divinæ gratiæ spiramenta redoleam. De Instit. Virg. c. 13.
[840] O Maria, tui recordatio nominis mœstos lætificat, errantes ad viam salutis revocat, et peccatores ne desperent confortat. In vita Christ. p. 2, c. 86.
[841] Sic Maria suo sanctissimo nomine, quod quinque litteris constat, confert quotidie veniam peccatoribus. Stellar. a. 2.
[842] Cant. i. 2.
[843] Gloria nominis ejus oleo effuso comparatur. Oleum ægrotantem sanat, odorem parit, flammam accendit. In Cant. 1, 2.
[844] Peccator es? ad nomen Mariæ confugias; ipsum solum sufficit ad medendum. Nulla pestis, quæ ad nomen Mariæ non cedat continuo. De Laud. Virg. p. 14.
[845] Expavescunt cœli reginam spiritus maligni, et diffugiunt, audito nomine sancto ejus, velut ab igne. Serm. 4, p. 3, ad Novit.
[846] Nullus est in hac vita tam frigidus ab amore Dei, qui si invocaverit nomen meum, cum proposito pœnitendi, statim diabolus ab ipso non discedat. Rev. lib. 1, c. 9.
[847] Omnes dæmones verentur hoc nomen, et timent, qui audientes hoc nomen Mariæ, statim relinquunt animam de unguibus, quibus tenebant eam. Rev. l. 2, c. 19.
[848] Angeli boni, audito nomine meo, justis magis propinquant. Ap. Dion. Cart. de Laud. V. cap. ult.
[849] Quomodo corpus enim vitalis signum operationis habet respirationem, ita sanctissimum nomen tuum, O Virgo, quod in ore servorum tuorum versatur assidue, vitæ et auxilii non solum est signum, sed etiam ea procurat et conciliat. De Zona Virg.
[850] Turris fortissima nomen Dominæ, ad ipsam fugiet peccator, et liberabitur. Hæc defendit quoslibet, et quantumlibet peccatores. De Laud. Virg. l. 11.
[851] Non est in aliquo nomine tam potens adjutorium, nec est aliud nomen datum hominibus post nomen Jesu, ex quo tanta salus refundatur hominibus, sicut nomen Mariæ. De Laud. Virg. c. 2.