FOOTNOTES
Project Gutenberg EPUB3 edition
Liguori, Alfonso Maria de', Saint
Source notes
[160] Vade ad matrem misericordiæ, et ostende illi tuorum plagas peccatorum; et ita ostendet pro te ubera. Exaudiet utique matrem filius.
[161] Concede, misericors Deus, fragilitati nostræ præsidium; ut qui sanctæ Dei Genitricis memoriam agimus, intercessionis ejus auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus.
[162] Tu es spes unica peccatorum, quia per te speramus veniam omnium delictorum. Serm. 18, de Sanctis.
[163] Per hanc peccatorum veniam consequimur.
[164] Ave igitur mater, Cœlum, Thronus, Ecclesiæ nostræ Decus; assidue precare Jesum, ut per te misericordiam invenire in die judicii, et quæ reposita sunt iis qui diligunt Deum bona consequi possimus. In Offic. Nat. B. M., die 5.
[165] Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora consurgens? Cant. vi. 9.
[166] Cum aurora sit finis noctis, et origo diei, vere per auroram designatur Maria Virgo, quæ fuit finis vitiorum, et origo virtutum. Serm. 2, de Ass. B. V.
[167] Serm. 3, in Dorm. B. V.
[168] De Zona Virgin.
[169] Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Luc. i. 48.
[170] Ex hoc beatam te dicent omnes generationes, quæ omnibus generationibus vitam et gloriam genuisti. Serm. 2, in Pentec.
[171] In te peccatores veniam, justi gratiam inveniunt in eternum. Serm. de Nat. B. V.
[172] O peccator ne diffidas, etiamsi commisisti omnia peccata; sed secure ad istam gloriosissiman Dominam recurras. Invenies eam in manibus plenam misericordia, et largitate; plus enim ipsa desiderat facere tibi bonum, et largiri gratiam, quam tu accipere concupiscas. Serm. 5, de N. M.
[173] Fidejussio divinarum reconciliationum, quæ dato pignore fit.
[174] Exultabant autem prænoscentes, quod ipse Dominus ex tua humilitate et vitæ puritate, O Maria stella præfulgida, placaretur, et quod reciperet eos in suam gratiam, qui ipsum ad iracundiam provocaverunt. Serm. Ang. c. 9.
[175] Es. della SS. Virg.
[176] Scis dulcissima Dei mater, quantum placeat benedicto filio tuo salus nostra. Guill. Paris.
[177] Quotidie petenda est, ut quotidie obtineatur.
[178] Qui operantur in me, non peccabunt; qui elucidant me, vitam eternam habebunt. Eccli. xxiv. 30, 31.
[179] Prov. viii. 15. In Festo S. Mariæ ad nives.
[180] Sicut turris David collum tuum, quæ edificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnia armatura fortium. Cant. iv. 4.
[181] Quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. Eccli. xxiv. 19.
[182] Platanus habet folia scutis similia.
[183] Virgo ramorum extensione se ubique expandit, ut filios Adæ ab æstu et turbine umbra desiderabili protegeret. B. Am. Hom. 8.
[184] Tolle corpus hoc solare, ubi dies? Tolle Mariam, quid nisi tenebræ relinquentur? Serm. de Aquæd.
[185] Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ sylvæ. Psal. ciii. 20.
[186] Væ væ eis qui solem istum aversantur!
[187] Sicut respiratio non solum est signum vitæ, sed etiam causa; sic Mariæ nomen, quod in servorum Dei ore versatur, simul argumentum est quod vere vivant, simul etiam hanc vitam efficit et conservat; omnemque eis opem impertitur. Orat. de Deip.
[188] Beatus homo qui audit me, qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Prov. viii. 34. In Festo Conc. B. V. M.
[189] Luna in nocte, aurora in diluculo, sol in die. Serm. 2, de Ass.
[190] Vincula illius alligatura salutaris. Eccli. vi. 31.
[191] Quare vinculæ? nisi quia servos ligat, ne discurrant per campos licentiæ.
[192] In plenitudine sanctorum detentio mea. Eccli. xxiv. 16.
[193] Ipsa quoque non solum in plenitudine sanctorum detinetur, sed etiam in plenitudine sanctos detinet, ne eorum plenitudo minuatur; detinet nimirum virtutes, ne fugiant; detinet demones, ne noceant. In spec.
[194] Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Prov. xxxi. 21.
[195] Duplici veste ipsa ornat sibi devotos, quia tam Christi quam suis virtutibus eos induit.
[196] Si prodigus filius viventem matrem habuisset, vel a paterna domo nunquam discessisset, vel forte citius rediisset.
[197] In fluctibus maris ambulavi. C. xxiv. 8.
[198] Scilicet cum familiaribus meis, ut ipsos eruerem a naufragio peccatorum.
[199] Sicut pulli, volitantibus desuper milvis, ad gallinæ alas occurrunt; ita nos sub velamento alarum tuarum abscondimur. Serm. 3, de Nat. Virg.