FOOTNOTES (continued 2)
Project Gutenberg EPUB3 edition
Liguori, Alfonso Maria de', Saint
Source notes
[1012] In B. Virgine fuit perfectio quasi dispositiva, per quam reddebatur idonea ad hoc quod esset mater Christi; et hæc fuit perfectio sanctificationis. Cit. q. 27, a. 5, ad 2.
[1013] 3, p. q. 7, a. 10, ad 1.
[1014] Virtus divina, licet possit facere aliquid majus et melius, quam sit habitualis gratia Christi; non tamen posset facere quod ordinaretur ad aliquid majus quam sit unio personalis ad filium unigenitum a Patre, cui unioni sufficienter correspondet talis mensura gratiæ, secundum definitionem divinæ sapientiæ. D. q. 7, a. 12, ad 2.
[1015] Potentiam naturalem ad recipiendum posse totam impleri, non autem potentiam obedientiæ. S. Th. q. 29, de Verit. a. 3, ad 3.
[1016] Beata Virgo est plena gratia, non ex parte ipsius gratiæ; quia non habuit gratiam in summa excellentia qua potest haberi, nec ad omnes effectus gratiæ; sed dicitur fuisse plena gratia per comparationem ad ipsam; quia scilicet habebat gratiam sufficientem ad statum illum, ad quem erat a Deo electa, ut esset mater unigeniti ejus. D. q. 7, a. 10, ad 1.
[1017] Et igitur dignitas matris Dei regula, per quam metiendum, quicquid Virgini ab eo collatum credimus.
[1018] Psal. lxxxvi. 1.
[1019] Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. lxxxvi. 2.
[1020] Et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Isa. ii. 2.
[1021] Mons quippe in vertice montium, quia altitudo Mariæ super omnes sanctos refulsit. L. 1, in 1, Reg. c. v.
[1022] Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo.
[1023] Siderum rapit positionem, ut sint quasi non sint; sic Virgo merita singulorum et omnium antecedit. Serm. de Ass.
[1024] Neque enim decebat Deum alia mater quam Virgo neque Virginem alius filius quam Deus.
[1025] Ipsa in nostra salute communem cum Christo effectum obtinuit.
[1026] Omnium salutem desideravit, quæsivit, obtinuit; imo omnium salus per ipsam effecta. C. 26, in Cant.
[1027] C. xxiv. 25.
[1028] Ibid.
[1029] Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei.
[1030] Magnifica gratiæ inventricem, mediatricem salutis, restauratricem sæculorum. Hæc mihi de illa cantat Ecclesia, et me eadem docuit decantare. Epist. 174, ad Canonic. Lugd.
[1031] Bene plena, quia cæteris sanctis datur gratia per partes; Mariæ vero tota se infudit plenitudo gratiæ. Serm. de Ass.
[1032] Ave gratia plena, propterea Deum inter et homines mediatrix intercedens.
[1033] Quomodo non est Maria plena gratia, quæ effecta est paradisi scala, interventrix mundi, Dei atque hominum verissima mediatrix. Serm. de ann. B. V.
[1034] Pura sanctitas pectoris ejus, omnis creaturæ puritatem, sanctitatemque transcendens, promeruit ut reparatrix perditi orbis dignissima fieret. De Excell. Virg. c. 9.
[1035] Utraque creatura per hanc reparatur, et angelorum ruina per hanc restaurata est, et natura humana reconciliata. In Cant. 4.
[1036] Cuncta per hanc Virginem in statum pristinum revocata sunt et restaurata. De Exc. Virg. c. 11.
[1037] Father La Colombiere. Serm. 31.
[1038] Eccli. xxiv. 19.
[1039] Eccli. xxiv. 23.
[1040] Serm. 1, in Ann.
[1041] Quæ est ista, quæ ascendit de deserto deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Cant. viii. 5.
[1042] Hoc est quæ ascendit, ita ut inhæret Dei Verbo, sicut vitis propago? Ap. Seg. Pred. 40, dell’ Ann.
[1043] Fuit etiam gratia plena quantum ad refusionem ad omnes homines.
[1044] Sed quando quis haberet tantum, quod sufficeret ad salutem omnium, hoc esset maximum; et hoc fuit in Christo et beata Virgine. Opusc. 8.
[1045] Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. C. i. 16.
[1046] Gratia plena, de cujus plenitudine accipiunt universi.
[1047] Ita ut nullus sit, qui de plenitudine gratiæ Virginis non sit particeps.
[1048] Quis unquam reperitur cui Virgo propitia non sit? Quis ad quem ejus misericordia non se extendat?
[1049] Plenus aquæductus, ut accipiant cæteri de plenitudine, sed non plenitudinem ipsam.
[1050] Intueamini quanto devotionis affectu a nobis eam voluerit honorari, qui totius boni plenitudinem posuit in Maria; ut proinde si quid spei nobis est, si quid gratiæ, si quid salutis, ab ea noverimus redundare. Serm. de Aquæd.
[1051] Incidi præcepit aquæductus illorum. Judith vii. 6.