FOOTNOTES (continued 1)
Project Gutenberg EPUB3 edition
Liguori, Alfonso Maria de', Saint
Source notes
[425] De Nat. Virg. ap. Pac. Exc. 1, n. 15.
[426] Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini. Isa. xi. 1, 2.
[427] Quicumque Spiritus Sancti gratiam adipisci desiderat, florem, in virga quærat; per virgam enim ad florem, per florem ad spiritum pervenimus. In Spec. c. 6.
[428] Si hunc florem habere desideras, virgam floris precibus flectas. Loc. cit.
[429] Invenerunt puerum cum Maria matre ejus. Matth. ii. 11.
[430] Nunquam invenitur Christus, nisi cum Maria, nisi per Mariam. Serm. 25. In Epiph.
[431] Frustra igitur quærit qui cum Maria invenire non quærit.
[432] Ut sim servus filii, servitutem appeto genitricis. De Virg. Mar. c. 12.
[433] Spec. Hist. l. 7, c. 105.
[434] Dist. 2, c. 2.
[435] Congruum magis fuit ut adesset nostræ reparationi sexus uterque, quorum corruptioni neuter defuisset. Serm. in Sig. Magn.
[436] Adam et Eva vendiderunt mundum pro uno pomo; filius meus et ego redemimus mundum uno corde. Lib. 5, c. 35.
[437] Qui potuit omnia de nihilo facere, noluit ea violata sine Maria reficere. In Alloq. cœl. n. 27.
[438] Auxiliatrix nostræ justificationis, quia Deus omnes gratias faciendas Mariæ commisit.
[439] Ad illam sicut ad medium, sicut ad negotium omnium sæculorum respiciant, et qui præcesserunt, et nos qui sumus, et qui sequentur. Serm. 2, in Pentec.
[440] Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum.
[441] Nemo venit ad me, nisi Mater mea suis precibus traxerit eum. In Cant. c. 2, v. 3.
[442] Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Luc. i. 42.
[443] Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Luc. i. 43.
[444] Facta est quasi navis institoris, de longo portans panem suum. Prov. xxxi. 14.
[445] Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi, si quis manducaverit ex hoc pane vivet in æternum. Joan. vi. 51.
[446] In mare mundi submergentur omnes illi, quos non suscepit navis ista. De Laud. Virg.
[447] Ideo quoties videmus insurgentes fluctus hujus maris, clamare debemus ad Mariam; Domina, salva nos, perimus. Loc. cit.
[448] Regina immaculata et pura, salva me, libera ab eterna damnatione. Orat. Paneg.
[449] O salus te invocantium.
[450] Nemini nisi per eam patet aditus ad salutem. Paciucch. de B. Virg.
[451] Nemo qui salvus fiat nisi per te. Serm. de Zona. Virg.
[452] Qui petit sine ipsa, sine alis tentat volare. P. 3, tit. 15, c. 22, § 9.
[453] Terra Egypti in manu tua est.
[454] Decrevit nihil dare, nisi per Mariam. Serm. de Nat. Virg.
[455] Salus nostra in manu Mariæ est, ut ei dicere multo melius valeamus nos Christiani, quam Egyptii dixerunt Joseph; salus nostra in manu illius est. L. 2, de Laud. Virg. p. 1.
[456] In Præf. Cant. 5.
[457] Tota salus mundi consistit in multitudine favoris Mariæ.
[458] Tu dispensatrix omnium gratiarum; salus nostra in manu tua est. Serm. 1, de Nat. B. Virg.
[459] Sicut lapis, subtracta terra, delabitur in profundum; ita subtracto Mariæ adjutorio, homo delabitur in peccatum, et inde in infernum. L. 8, de Laud. Virg. c. 11.
[460] Ipse sine ea non salvabit te.
[461] Quemadmodum infans sine nutrice non potest vivere, ita sine domina nostra non potes habere salutem. In Cant. B. V. pro Sabb.
[462] Sitiat ergo anima tua ad ipsam; tene, nec dimitte, donec benedixerit tibi.
[463] Nemo est, o sanctissima, qui ad Dei notitiam venit, nisi per te; nemo qui salvus fiat, nisi per te, Dei parens; nemo liber a periculis nisi per te, Virgo mater. Nemo donum Dei suscepit, nisi per te, gratia plena. Serm. de Zona. Virg.
[464] Nisi enim tu iter aperieres, nemo spiritualis evaderet. Orat. de Dorm. Deip.