FOOTNOTES
Project Gutenberg EPUB3 edition
Liguori, Alfonso Maria de', Saint
Source notes
[240] O Maria quis te non amet? Tu in dubiis es lumen, in mœroribus solatium, in periculis refugium. Tu post unigenitum tuum certa fidelium salus. Ave desperantium spes, ave destitutorum adjutrix. Cujus honori tantum tribuit Filius, ut quod vis, mox fiat. Cimeliarch. Embol. 1, ad Mar.
[241] Oh Domina mea, sola mihi ex Deo solatium, itineris mei directio, debilitatis meæ potentia, mendicitatis meæ divitiæ, vulnerum meorum medicina, dolorum meorum revelatio, vinculorum meorum solatio, salutis meæ spes; exaudi orationes meas, miserere suspiriorum meorum, Domina mea, refugium, vita, auxilium, spes et robur meum. In Encom. Deip.
[242] Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa. Cap. vii. v. 11.
[243] Omnium bonorum mater est; et venerunt mihi omnia bona cum illa, scilicet virgine, potest dicere mundus. S. Anton. Part. 4, tit. 17, c. 20.
[244] Inventa Maria, invenitur omne bonum.
[245] Mecum sunt divitiæ et opes superbæ ... ut ditem diligentes me. Prov. viii. 18-21.
[246] Oculi omnium nostrum ad manus Mariæ semper debent respicere, ut per manus ejus aliquid boni accipiamus. In Spec.
[247] Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Luc. i. 48.
[248] Ex hoc beatam te dicent omnes generationes, quæ omnibus generationibus vitam et gloriam genuisti. In te peccatores veniam, justi gratiam inveniunt in æternum. Serm. 2, in Pentec.
[249] Matrem meam veneratione præcipua venerare; ego enim mundo dedi in puritatis exemplum, in præsidium tutissimum, ut sit tribulatis asylum, quam nemo formidet; nemo ad eam accedere trepidet. Propterea namque adeo feci eam mitem, adeo misericordem ut neminem aspernat, nulli se neget; omnibus pietatis sinum apertum teneat, neminem a se redire tristem sinat. Lib. 4, Min. Op.
[250] Quantumcumque me Deus præsciverat, scio quod seipsum negare non potest. Eum amplexabor, et si mihi non benedixerit, cum non demittam; et sine me recedere non valebit. In cavernis vulnerum suorum me abscondam, ibique extra se me invenire non poterit.
[251] Ad matris suæ pedes provolutus stabo, et mihi veniam impetret; ipsa enim non misereri ignorat; et miseris non satisfacere nunquam scivit. Ideoque ex compassione mihi ad indulgentiam Filium inclinabit. P. 3, Stim. Div. Am. c. 13.
[252] Respice, O mater misericordiosissima, respice servos tuos; in te enim omnem spem nostram collocavimus. Orat. de Deip.
[253] Unica spes mea Jesus, et post Jesum Virgo Maria.
[254] Fecitque Deus duo luminaria magna; luminare majus ut præesset diei, luminare minus ut præesset nocti. Gen. i. 16.
[255] Luminare majus Christus, qui præest justis; luminare minus, idest Maria, quæ præest peccatoribus.
[256] Qui jacet in nocte culpæ, respiciat lunam, deprecetur Mariam. Serm. 2, de Ass. B. V.
[257] Mariæ virtute et precibus pene innumeræ peccatorum conversiones fiunt.
[258] Psal. lxxxvi. 3.
[259] Ego civitas refugii omnium ad me confugientium. Or. 2, de Dorm.
[260] Convenite celeriter et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi. Jerem. viii. 14.
[261] Et sileamus ibi. Quia non audemus deprecari Dominum quem offendimus, ipsa deprecetur et roget.
[262] Fugite O Adam, O Eva, fugite eorum liberi intra sinum matris Mariæ. Ipsa est civitas refugii, spes unica peccatorum. B. Fernandez, in c. iv. Gen.
[263] Serm. 18, de Sanct.
[264] Ave peccatorum refugium et hospitium: ad quam nimirum confugere possunt peccatores. De. Laud. Virg.
[265] Protexit me in abscondito tabernaculi sui. Psal. xxvi. 5.
[266] Tabernaculum a Deo fabricatum, in quo solus Deus ingressus est sacris mysteriis operaturus in te pro salute omnium hominum.
[267] Nescimus aliud refugium nisi te. Tu sola es unica spes nostra, in qua confidimus. Tu sola patrona nostra, ad quam omnes aspicimus. Serm. 3, de Nat. B. V.
[268] Rev. entr. c. 50.
[269] Respirate ad illam perditi peccatores, et perducet vos ad portum. In Psal. viii.
[270] Si non vis obrui procellis, respice stellam, voca Mariam. Hom. 2, sup. Miss.
[271] Ipsa peccantium singulare refugium; ipsa omnium quos tentatio urget, aut calamitas, aut persecutio, tutissimum asylum.
[272] Tota mitis est et suavis, non solum justis, verum etiam peccatoribus, et desperatis. Quos, ut ad se ex corde clamare conspexerit, statim adjuvat, suscipit et Judici reconciliat.
[273] Nullum aspernens, nulli se negat; omnes consolatur, et tenuiter invocata, præsto adest.
[274] Sua bonitate sæpe eos, qui Deo minus afficiuntur ad sui cultum blande allicit; potenterque excitat, ut per hujusmodi studium præparentur ad gratiam, et tandem apti reddantur regno cœlorum.
[275] Talis a Deo facta est, ut nemo ad eam accedere trepidet.
[276] Fieri non potest, ut pereat, qui Mariæ sedulus et humilis cultor extiterit. In can. Vit. Spir. cap. 18.
[277] Eccli. xxiv. 19.
[278] Ecce tu iratus es, et peccavimus ... non est qui consurgat, et teneat te. Isa. lxiv. 5, 7.
[279] Ante Mariam non fuit qui sic Deum detinere auderet.