FOOTNOTES (continued 2)
Project Gutenberg EPUB3 edition
Liguori, Alfonso Maria de', Saint
Source notes
[852] Luc. i. 27.
[853] Hoc nomen semper cum castitate conjunctum esse debet. Loc. cit.
[854] Serm. 146.
[855] In periculis, in augustiis, in rebus dubiis Mariam cogita, Mariam invoca. Non recedat ab ore, non recedat a corde. Hom. 2, Sup. Miss.
[856] Quicumque invocaverit nomen tuum, et in te sperabit cum proposito emendandi, tria illi dabuntur, contritio peccatorum, eorum satisfactio, et fortitudo ad proficiendum et insuper regnum cœlorum. Rev. l. 1, c. 10.
[857] Tanta enim est in me dulcedo verborum tuorum, quod negare non valeo, quod tu petis.
[858] Nomen Mariæ est reseratorium portæ cœli. In Deprec ad Virg.
[859] Devota invocatio hujus nominis ducit ad virorem gratiæ in præsenti, et ad virorem gloriæ in futuro. De Laud. Virg. l. 2, c. 2.
[860] Si consolari in omni tribulatione quæritis, accedite ad Mariam, Mariam invocate, Mariam honorate, Mariæ vos commendate; cum Maria gaudete, cum Maria dolete, cum Maria orate, cum Maria ambulate, cum Maria Jesum quærite; cum Maria et Jesu vivere et mori desiderate. Fratres, si ista exercetis, proficietis. Maria pro vobis libenter orabit, et Jesus libenter matrem suam exaudiet. Serm. par. 3, Serm. 2.
[861] Hæc brevis oratio, Jesus et Maria, facilis est ad tenendum, dulcis ad cogitandum, fortis ad protegendum.
[862] Beatus vir qui diligit nomen tuum, Maria!
[863] Gloriosum et admirabile nomen tuum; qui illud retinent, non expavescunt in puncto mortis. Spec. B. Virg.
[864] Inter ipsam dulcissimi nominis articulationem. An. 1109.
[865] Dei matris nomen sit mihi ultimus linguæ loquentis motus. Orat. 6, ad Ann. Virg.
[866] Propter honorem nominis tui in exitu animæ meæ de hoc mundo, occurre illi, domina, et suscipe eam. In Psalt. Deip.
[867] Consolare eam vultu sancto tuo. Esto illi scala et iter ad paradisum; impetra ei indulgentiam pacis et sedem lucis.
[868] Sustine devotos, suscipe causas reorum ante tribunal Christi.
[869] Ego ex ore altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam. Eccli. xxiv. 5.
[870] Dominus possedit me in initio viarum suarum. Prov. viii. 22.
[871] Ep. contr. Pa. Samos.
[872] In vitam prodiisti, ut orbis universi administram te præberes. Or. 1, de Nat. Virg.
[873] Sicut per illam homines evaserunt diluvium, sic per istam peccati naufragium. Per illam paucorum facta est liberatio, per istam humani generis salvatio. Serm. de B. Virg.
[874] Or. de S. Deip.
[875] Salve quæ sustulisti tristitiam Evæ.
[876] Ave, Dei hominumque sequestra constituta.
[877] Ave totius orbis conciliatrix.
[878] Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius; ipsa conteret caput tuum. Gen. iii. 15.
[879] Cum peccati originalis caput sit diabolus, tale caput Maria contrivit; quia nulla peccati subjectio ingressum habuit in animam Virginis, et ideo ab omni macula immunis fuit. In Gen. iii. 15.
[880] Congruum erat ut B. Virgo Maria, per quam aufertur nobis opprobrium, vinceret diabolum, ut nec ei succumberet ad modicum. In 3, dist. 3, art. 2, q. 2.
[881] Tu ante omnem creaturam in mente Dei præordinata fuisti, ut Deum ipsum hominem procreares. Serm. 15, cap. 4.
[882] Sanctitas illis rebus attribuitur, quæ in Deum sunt ordinatæ. 1 p. q. 36, art. 1.
[883] Neque enim homini præparatur habitatio, sed Deo. 1 Par. xxix. 1.
[884] Omnium artifex Deus, filio suo dignum habitaculum fabricaturus, eam omnium gratificantium charismatum copia adornavit. Lib. 2, de Laud. Virg. art. 2.
[885] Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosæ Virginis et matris Mariæ corpus et animam ut dignum filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto co-operante præparasti, etc.
[886] Prov. xvii. 6.
[887] Providentia singulari perfecit ut sanctissima Virgo ab ipso vitæ suæ principio tam omnino existeret pura quam decebat illam, quæ Christo digna mater existeret. In Men. die. 25, Martii.
[888] Quod vel paucis mortalium constat esse collatum, fas certe non est suspicari tantæ Virgini esse negatum. Epist. 174.
[889] Nihil unquam alicui sanctorum concessum est, quod a principio vitæ cumulatius non præfulgeat in Maria. Serm. 2, de Ass.
[890] Matris Dei et servorum Dei infinitum eat discrimen. Or. 1, de Ass.
[891] Majora in quovis genere privilegia gratiæ deferenda sunt matri Dei, quam servis. 3, p. q. 27, art. 2.