II.
Project Gutenberg EPUB3 edition
Lea, Henry Charles
Bull of John XXII. Ordering the Transfer of Pierre Trencavel.
(Archives de l’Inquisition de Carcassonne.—Doat, XXXV. fol. 18.)
Johannes episcopus servus servorum Dei dilecto filio Michaeli Monachi de ordine fratrum minorum inquisitori hæreticæ pravitatis in partibus Provinciæ auctoritate apostolica deputato salutem et apostolicam benedictionem. Ex insinuatione dilecti filii Joannis de Prato de ordine fratrum prædicatorum inquisitoris hæreticæ pravitatis in partibus Carcassonensibus auctoritate apostolica deputati nuper accepimus quod Petrus Trencavelli de Aurilhat Biterrensis diocesis, qui olim de crimine hæresis delatus et vehementer suspectus captus extitit et in muro inquisitionis Carcassonæ positus et detentus, de quo muro postmodum temerariis dicitur ausibus aufugisse, quodque factis subsequente rite processibus contra eum, ipsoque reperto de crimine hujusmodi culpabili et resperso, in sermone publico Carcassonæ de eodem fuit crimine condemnatus tanquam hæreticus, necnon Andræa ejusdem Petri filia, de prædicto crimine vehementer suspecta et etiam fugitiva, mancipati tuis carceribus detinentur. Cum autem negotio fidei expediat quod præfati Petrus et Andræa, ut de aliis per ipsos ut fertur infectis, ipsorumque fautoribus in eis partibus possit haberi certitudo plenior, inquisitori restituantur prædicto, nos qui negotium hujusmodi ubique cupimus, Domino cooperante, prosperari, præfati inquisitoris in hac parte supplicationibus inclinati, discretioni tuæ per apostolica scripta mandamus quatinus eidem inquisitori vel ejus certo nuncio prædictos Petrum Trencavelli et Andræam filiam ejus restituere, cessante difficultatis obstaculo, non postponas.
Datum Avenione decimo secundo Kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno undecimo. (21 Mar. 1327.)